Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini

News LA ↓ 10 Folgen

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Autor

Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Kategorie

News

Podcast-Website

nuntiilatini.com

Neueste Folge

5. Mär 2026

Wo hören?

Podcasts in der App Replaio Radio Bald verfügbar

Podcasts kommen bald in die App. Installiere sie jetzt und erlebe als Erster einen ganz neuen Blick auf Podcasts

Bei Google Play herunterladen Kostenlos installieren Android 5 Mio.+ Downloads · Bewertung 4,8 iOS bald

Folgen

diē quartō mēnsis Martiī 05.03.2026

Epicus Furor Diē Saturnī, quī undecimus diēs nōnī mēnsis secundum rātiōnem Mahometānōrum fuit, Ali Khamēnī, tyrannus Irāniānōrum, aliīque ēiusdem regiminis magistrātūs et dūcēs in ūnum locum convōcātī, sunt āb Isrāēlītīs et Americānīs, quī scīvērunt ubi Irāniānī essent et quid agerent, subitō interfectī, ac castra et missilia et arma in Irāniā condita sunt oppugnāta.  Quō factō Irāniānī mīlit...

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Iānuāriī 24.01.2026

Prīncipēs probātī atque improbātī Novo annō ineunte, doctī hominēs populāris opīniōnis metiendī perītī referunt quī summī magistrātūs ā suīs cīvibus probentur et quī improbentur.  Sōlī, quī ā māiōre parte suōrum probantur, sunt Narendra Mōdī Indus, Sanāē Takaīchī Iāpō, Lee Jae-Myung Corēānus Merīdiōnālis, et Javier Milei Argentīnus.  Ā duābus quīntīs partibus suōrum probantur Donaldus Tr...

diē quīntō mēnsis Decembris 05.12.2025

Vīs vīridis in caeruleōs illāta Diē Mercuriī prope Domum Albam Rahmanullah Lakanwal, vir Afghānus ūndētrīginta annōs nātus qūi Bellinghamiae in Vasintōniā cīvitāte habitābat, in duōs mīlitēs Americānōs impetum fēcit, quōrum alter, Andrēas Wolfe nōmine, vulnerātus est, altera, Sarah Beckstrom, interfecta.  Lakanwal, quī illud “Allāhu acbar” exclāmāvit, vidētur impetum fēcisse terrōris prōmōven...

diē quartō decimō mēnsis Novembris 14.11.2025

Perfidī diurnāriī Britannicī Tīmotheus Davie, director generālis Britannicae Societātis Divulgātiōnī, quae saepius litterīs compendiāriīs BBC vocitātur, et Deborah Turness, ēius sociētātis diurnāriīs praefecta, coāctī sunt mūneribus abdicāre, cum alia societas diurnāriōrum, quae Tēlegraphēma dīcitur, dēmonstrāvisset diurnāriōs Britannicae Societātis Divulgātiōnī ōrātiōnem praesidis Americānī parti...

diē septimō mēnsis Novembris 07.11.2025

Rēspūblica cōnsistit Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur.  Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepērun...

diē vīcēsimō quartō mēnsis Octōbris 24.10.2025

Hī sunt Nūntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est vīcēsimus quartus diēs mēnsis Octōbris.  Hāc hebdomade, minister prīmārius Gallōrum est Sebastiānus Lecornū. Museum Lupārēnse Diē Satūrnī, nōn noctū sed sōle ortō, trēs vel quattuor fūrēs scalīs in museī Lupārēnsis aulam Apollinis per fenestram ingressī gazam re...

diē septimō mēnsis Octōbris 17.10.2025

Indūtiae Palaestīnae Americānus praeses cūrāvit, ut indūtiae inter Isrāēlītās et latrōnēs Hamas dictōs fīerent.  Latrōnēs igitur omnēs captīvōs Isrāēlītās, quōs obsidēs tenēbant, trādidērunt, et Isrāēlītae nunc ab armīs abstinent.  Cōnsilia igitur pācis iam compōnuntur. Praemium Pācis Nobeliānum Nobeliānum praemium pācis accēpit Marīa Corīna Machādō, cīvis Venetiolāna et dux factiōnis Nī...

diē nōnō mēnsis Octōbris 09.10.2025

Pugna in mercātōrēs venēnī geritur Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur.  Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere.  Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā na...

diē trīcēsimō mēnsis Māiī 31.05.2025

Collīsiō Liverpoliī Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant.  Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit.  Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent. Percussiō Hamburgī Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs v...

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Māiī 24.05.2025

Captīvus līberātus Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse.  Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. Terror in Vasintōniā urbe Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī.  Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae...

Höre den Podcast Nuntii Latini in Replaio

Radio und Podcasts in einer App - kostenlos und ohne Anmeldung. Installiere sie noch heute und verpasse den Start nicht

Bei Google Play herunterladen

Replaio ist kein Herausgeber von Podcasts; die Namen der Sendungen, Cover und Audioinhalte gehören ihren Autoren und werden über öffentliche RSS-Feeds verbreitet