Litterae Christianae
Litterae Christianae
[EN] Hello. My name is Matheus, I am a Catholic priest from Brazil and on this channel I publish podcasts in Latin about Christian literature.[LA]Matthaeus appellor, sacerdos brasiliensis sum qui acroamata seu podcast de litteris christianis in lucem edo. If you want to support me: https://www.buymeacoffee.com/litteraechristiPagina apud Pipiatoriumhttps://twitter.com/litteraechristi
Author
Litterae Christianae
Category
Podcast website
Latest episode
Jul 6, 2026
Where to listen?
Podcasts in the app Replaio Radio Coming soonPodcasts are coming to the app soon. Install now and be the first to see a whole new take on podcasts
Episodes
8. "Credo quia absurdum" 11.08.2020 23:02
Guglo quaerite "Credo quia absurdum" et multos hoc effatum Tertulliano imputantes reperietis. Attamen, (mehercle!) Tertullianus hoc haud dixit! Auscultate ut et originem et sortem huius locutionis intellegatis.
7. De Biblia Vulgata et Hieronymo 15.06.2020 12:01
Num Divus Hieronymus totius sacrae scripturae vere est interpres? Fama verum traditur, annon? Auscultate et comperietis!
6. De testimonio animae 08.06.2020 21:01
Quid melius quam his Tertulliani verbis eius opus praesentare? "Novum testimonium advoco, omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima!"
5. Opusculum ad Uxorem 15.05.2020 10:12
Binos libros scribit Tertullianus ad suam uxorem. Quam vero rem tractat? Auscultate!
4. Epistula Plinii consulis ad Traianum imperatorem de Christianis 19.04.2020 16:37
Anno p. C.n 112, Plinius Minor Bithyniae praepositus Traianum imperatorem consuluit de Christianis diiudicandis. Epistula Plinii ad Traianum responsumque imperatoris documenta imperii antiquissima sunt ad Christianos spectantia.
3. De Apologetico, Tertulliani opere notissimo. 09.04.2020 17:11
Hoc secundo sermone opus Tertulliani vulgatissimum, quod Apologeticus seu Apologeticum inscribitur, tractare statui. Excusatum me habeatis propter menda non rara: in melius, ut progrediar, operam do.
2. De Tertulliano 08.03.2020 22:09
De Q. S. F. Tertulliano, primo christiano auctore latine conscribente.
1. Sermo aditialis 29.02.2020 5:27
Primo acroamate tantum vos salutare et consilium meum aperire exopto
Similar podcasts
Replaio is not a podcast publisher; show names, artwork and audio belong to their authors and are distributed through public RSS feeds.